- TALMUDISTAE
- TALMUDISTAEdicti, qui coctrinam Talmud, libri apud Iudaeos summopere aestimati, sequuntur. Significat huius nomen Disciplinam, et creditur praecepta continere utilissima, velut Epitome quaedam divinarum, humanarumque legum. Has dicunt conservatas esse, in scriptis Pontificum, quarum compilator Rabbi Iuda Hakkadosch, edidit A. C. 188. Misna, i. e. repetitionem legis. Dein, A. C. 469. Rabbi Iohanan, ab aliis quibusdam adiutus, novam concinnavit syllogen Iudaicorum praeceptorum, quae priori adiuncta est: Dictum hoc opus Talmud Hierosolymitanum, quia in hac urbe conflatum est: Post haec, Ase et Hammai, Rabbini Babylonii, addiderunt A. C. 476. varios tractatus, unde Talmud Babylonicum exortum: Sed cum prior, morte praepeditus, opus affectum reliquislet, perfecit id filius eius R. Mayr. Hunc librum magno in pretio Iudaei habent, et ipsi S. Scripturae non raro anteferunt. Interim nil aliud est, quam farrago iniuriarum et blasphemiarum atrocissimarum, contra IESUM nostrum, et Ecclesiam eius: Proin condemnavit eum etiam Gregorius IX. A. C. 1230. Innocentius IV. A. C. 1244. Iul. III. A. C. 1553. Paulus IV. A. C. 1559. Dividunt illum Iudaei in tractatus 6, quorum quilibet in plurima capita subdividitur. Sixtus Senens. Bibl. Sacr. l. 2. Genebrard. l. 2. et 3. Bellarmin. l. 2. de S. S. c. 6. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.